Yliopiston etusivulle Suomeksi På svenska In English
Helsingin yliopisto Eurooppalainen huippuyliopisto
 

Ylioppilasmatrikkeli 1640–1852

Etusivu > Henkilötiedot

Sisältö:

Muut matrikkelit:

Lisämerkintä

Merkintä Indexissä Index in Matriculam Academiæ Aboensis

Amplissime atque Celeberrime Vir D:ne Algoth. A. Scarin Historiar. et Philosophiæ civilis Professor, Bibliothecæ Academicæ Præfecte, et Societatis Literariæ Upsaliensis Membrum! Fautor æstumatissime!

Ne nimium temporis consumere cogantur Rectores Academici, cum nomina Studiosorum in Albo Academiæ nostræ inscriptorum quærere vel lubeat vel teneantur, sub feriis æstivalibus hunc indicem contexui; quia utilis esse volui, etiam cum feriari licuit.

Hos autem qualescunque labores, usui quidem omnium Rectorum destinatos Tibi imprimis consecro D:ne Professor, Senior et decus Academiæ nostræ, Cui, cum Rectoratum depono, nisi ordo consuetus fallat, sceptra tradere debeo; Tuque, raro exemplo, quartum accipies! Utere Tu primus, et deinceps utantur quibuscunque cura est Studii Genealogici, vel qui quamcunque ob causam Album nostrum consulere necessum habent. Clavis instar sunt, cujus ope, introitus patet in Theatrum Familiarum Fennicarum, non modo illustrium, sed etiam quamplurimarum haud ignobilium, quæ Celeberrimos et nostro et præterito Seculo Viros produxere. Dolet autem, quad tam paucis nominibus adscripta est Historiola vitæ. Historiolam voco; quia verbis paucissimis comprehensa, Scopo potuisset sufficere:

1:o Nomine Patris proprio:

2:o Loci nativitatis:

3:o Officii, cui postmodum admovetur:

4:to Loci habitationis.

Ex: gr: p. Albi 145 Johannes Johannis Teet Euraåminensis. Rector Scholæ trivialis Tavastburgensis.

Qvod autem ea, quæ desidero, a plerisque Rectoribus, etiam recentioris ævi, neglecta sint, in causa est partim vitium picturæ; quidam enim nimis compresse scripserunt lincas, quidam Sesquunciales duxerunt literas, utrique nihil Spatii Scripturæ intercalari reliquerunt; partim quod hac clave destituti, haud facile nomina quærenda in Albo invenire potuerint.

Jam vero, postquam viam planam effeci, regulamque præscripsi, con fido fore, ut posteris utilius acceptiusque futurum sit nostrum Album. De coctero ex animo opto, velit Deus O. M. Te per multos adhuc annos salvum Sospitemq: conservare! Vale et, uti soles, fave

Tui

Scripsi die 5 Octobr. 1760.

Studiosissimo J. Leche.

Vertaa: lääketieteen professori, LT Johan Leche U683 († 1764).

Viittauksia: HYK ms., Index s. I–V.

Lähdeviite

Yrjö Kotivuori, Ylioppilasmatrikkeli 1640–1852: . Verkkojulkaisu 2005 <https://ylioppilasmatrikkeli.helsinki.fi/henkilo.php?id=U10231>. Luettu 15.12.2019.

Ks. myös viittausohje.

Näytä / piilota lisätiedot

Tiedot Laguksen ja Carpelanin matrikkeleissa

Ei esiinny aiemmissa matrikkeleissa.

Tallenna tiedot muistiin